- DEMARATUS
- DEMARATUSLacedaemoniorum dux, fil. Aristonis Regis ei successit, ex Proclidarum seu Eurypontidarum Familia Rex XV. quasi Spurius eiectus Cleomenis ex altera Familia Regis, qui Leotychidem ex eadem stirpe ei suffecit, fraudibus, cum exularet apud Persas, bellicumque contra patriam cerneret apparatum, plus se debere patriae, quam Persis existimans, clam Lacedaemonios certiores fecit; Cepit enim tabulam cerae expertem, cui literas inscripsit; dein cerâ obductam per custodes perferendam curavit. Vixit Philippi Maced. Regis temporibus. Consiliis, rebus gestis, quadrigarum victoriâ, quod nulli Spartan. Regum contigit, illustrissimus. Herod. l. 6. Iust. l. 2. c. 10. Pausan. in Lacon. l. 3. Plutarch. in Alex. vide quoque Leotychides. Item Corinthius quidam negotiator dives, qui ob seditiones domo profugus tyrannidem Cypselii fugiens, ut scribit Cic. 5. Tuscul. Quaest. in Hetruriam commigravit, comparatis opibus luculentis, et a Tarquiniensibus Hetruriae populis acceptus, Tarquinium Priscum. Pop. Rom. Imp. ex illustri Hetrusca uxore genuit, iisque, ad quos confugerat, literas dedisse fertur. Dion. Halicarn. Antiq. Rom. l. 3. c. 10. Demaratus etiam quidam libros in publicum edidit, cum de Phrygia, tum de fluminibus, teste Plutarch. Vide Voss. de Hist. Gr. p. 352.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.